- NAJADES
- NAJADESvel NAIDES, Nymphae fontium et fluv. ἀπὸ τοῦ νάειν, quod est fluere. Naiada Tibullus posuit pro lymphâ, l. 3. Eleg.7. v. 25.Naiada Bacchus amat, cessas, ô lente minister,Temperet annosum Martia lympha merum.Inde Naicus. Propert. l. 2. Eleg. 32. v. 40.Supposita accipiens Naica dona manu.Ubi tamen Scaliger Nai caduca. Nic. Lloyd. Coeterum illas Bacchi sacerdores fuisse, testatur ex Strabone, l. 5. c. 13. Natalis Mythologus; Sunt autem verba Strabonis l. 10. haec: Administri porro Musarum sunt, cum docti omnes, tum peculiariter Musici: Apollinis, et hi et divinatores: Cereris, mystae fatigert, sacrorum enarratores: Bacchi, Sileni, Satyri, Lenae, Thyiae, Mimallones, Naiades, Nymphae, Tityri. Unde Naiades, Tritones et conchas marinas rectissime poni ad ornamentum lucernae Bacchi, qui multae navigationis Deus ab Ethnicis colitur, marique praeclara facinora gessit, censet Fortun. Licetus de reconditis Antiqq. Lucernis, l. 6. c. 27. ubi Lucernam, Bacchi Aegoboli historiam priscam referentem, explicat. Vide quoque Ianum Parrhasium, ad illud Claudiani, de Raptu l. 2. v. 77.———— Quales referunt Baccho sollennia Nymphae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.